diligam super cuncta sub celo, vos videre nequeo, vobiscum
esse, vobiscum loqui non valeo, qui sine vobis vivere numquam vellem.
Saltem hoc rogo, hoc queso, pulcherrima dominarum, ut memoriam
mei in vestri cordis cassula ponatis et non auferatis cor vestrum ab illo
qui sponte se vobis et diu subiecit totaliter cor et corpus, infallibiliter
cognoscentes quod de mei cordis cellario memoria vestra non delebitur
in eternum.
4. Amatoris ad dominam, quia nec loquitur ei nec permittit se videre
Strinxit namque mea pectora vestri amoris imaginacio gloriosa
tantum ut, non solum urar quia vos, ut cupio, habere non possum, sed
nec ipsis consolari aspectibus, nedum alloqui solus soli. Unde sauciatus
mesticie vulneribus recumbo in lectulo languentis amoris, et, nisi
vestre presencie dulcedine refocillet, et mentis et corporis consumpcio
non retardat.
5. Prima responsiva per unam occasionem
Dum probatur, amoris dileccio signis manifestatur et actibus quanta
affeccione liquescat, et cuius infirmitatis vinculo nexus connectatur
amoris. Unde, ob hanc causam circa vos sagacitate aluptula usa fui,
ut, me retardante quemdam ficta turbacione amorem, michi paterent
vestri cordis archana et interioris amoris insignita relucerent.
6. Secunda responsiva
Amor non, nisi discrecione, perdurat. Quam cito enim minuitur,
resonat in rudium auribus, retardacione quadam mox debet extingui.
Unde, si tibi subtraxi aliquantulum memetipsam et dileccionis insignia
non ostendi, non michi vel denegacione amoris ascribi, sed in rude
loquencium latratibus inputari oportet.
7. Amatoris ad dominam, ut accendatur ad amorem per revelacionem sompnii
Si Deus in vestra sola gracia, electio mea, si me exauditurum
promitteret, hanc certe tantummodo postolarem ab Eo, ut videlicet
vos, dominam meam meorumque oculorum lumen et gaudium, quanta
puritate, legalitate et fide vos diligo, claram redderet atque
certam. Possit enim indubie omnipotens Deus ad quod cuiquam homini
quantumcumque in rethorica locucione facunde pertingere non est
fas . Tali ergo certi fic acione prehabita, credo quod vestra inmensa
duricia ad aliquam moveretur temperiem, et crederetis veraciter quomodo
|
|