Item Danielis XI: Et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat
plurimos. Hoc potest referri ad Fridericum, quando venit
ad obsidendum Parmam, quia tunc impletum est illud Ys. X:
Ad conterendum erit cor eius et ad internectionem gentium non
paucarum. Dicet enim: Numquid non principes mei simul reges
sunt? Item Iob XXXIIII: Conteret multos et innumerabiles et stare
faciet alios pro eis. Item de Friderico sciendum est quoniam
Ecclesiam decipere non potuit, quia in Prover. XXVI scriptum
est: Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam VII nequitie
sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur
malitia eius in concilio. Quod totum fuit impletum in concilio
Lugdunensi, in quo ab imperio depositus fuit, et malitia eius
omnibus divulgata. Cetera vero que sequuntur usque ad finem
capituli ipsi Frederico optime coaptantur.
De domino Bernardo Rolandi Rubei, et qualiter scivit sibi cavere a sagacitatibus
Friderici.
Porro de domino Bernardo Rolandi Rubei sciendum quod
nunquam vidi hominem qui melius personam magni principis
representaret. Habebat enim apparentiam et existentiam. Nam
quando erat in bello armatus et cum clava ferrea hostes percutiebat
hinc inde, sicut a facie diaboli ita divertebant et fugiebant
ab eo. Et cum volo eius personam in memoriam presentare, occurrit
michi Magnus Karolus imperator, secundum ea que de eo
scripta leguntur et secundum ea que de isto oculis meis vidi. Hic
recte respondit stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens
esse videretur, quando cum adiutoribus suis abstulit sibi Parmam,
Prover. XXVI, et Fridericus cum parabolis suis remansit in
opprobrio sempiterno. Nam ex ore fatui reprobabitur parabola,
non enim dicit eam in tempore suo, Eccli. XX. Nunquam bene
alicui fuit amicus. Facile est enim amicitiam inchoare, sed in
conservanda amicitia est magna cautio adhibenda. De primo
habetur Eccli. XXXVII: Omnis amicus dicet: Et ego amiciciam
|
|