Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 462


Ad tertium dicendum, quod nomen virtutum, secundum quod nominat specialem
ordinem, sumitur a speciali dono vel actu, quod est exequi et perficere
quidquid est arduum et difficillimum in ministeriis divinis; sed secundum quod
convenit omnibus caelestibus spiritibus, sumitur a virtute sequente naturam.
Ad quartum dicendum, quod Angelorum nomina quaedam sunt communia
omnibus ordinibus, quaedam autem propria determinatorum ordinum.
Communium autem quaedam sumuntur ab essentia vel aliqua conditione naturali,
ut quod dicuntur caelestes essentiae, et Angeli et spiritus et divinae mentes
et divini intellectus et caelestes animi; quaedam vero a virtute, ut quod dicuntur
caelestes virtutes; quaedam vero ab operatione, ut quod dicuntur Angeli; sed
nomina specialium ordinum sumuntur a donis superadditis et officiis consequentibus
dona; et ideo nomina specialium ordinum magis possunt aequivocari
cum nominibus generalibus quae sumuntur a virtute et ab operatione, quae
essentiae superadduntur, quam cum illis quae sumuntur a natura, quae non
superadditur sed substernitur.
Ad quintum dicendum, quod Seraphim non dicuntur incendentes quasi habitum
caritatis influant; sed quia illuminant de his quae ad amorem caritatis pertinent.
Ad sextum dicendum, quod nomina superiorum ordinum non sumuntur simpliciter
ab actibus fruitionis, sed ab excellentia eorum quae tantum in superioribus
inveniuntur; quamvis fruitio communis sit omnibus: non enim dicuntur amantes
sed ardentes, in quo consummatio caritatis exprimitur: similiter Cherubim non
dicuntur simpliciter videntes vel scientes, sed pleni scientia. Unde per istum
modum scientiam habere non est commune omnibus, quamvis scientia vel visio
omnibus sit communis: et propter hoc non possunt omnes dici Cherubim, ut
dicit Dionysius.
Ad septimum dicendum, quod nomina ista desinentia in «in», ut «Cherubin»,
«Seraphin», sunt neutri generis, pluralis numeri, et ponuntur pro toto collegio
unius ordinis. Desinentia autem in «im», sunt masculini generis, et pluralis
numeri, et ponuntur pro pluribus personis unius ordinis. Sed «Cherub» et
«Seraph» sunt masculini generis et singularis numeri, et significant unam personam
illius ordinis.

Torna all'inizio