sacerdos vivo de decimis, et altari serviens altaris oblatione sustentor,
habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus
sequar .
Beatus etiam Prosper cum proprietatem pecuniae clericis prohiberet,
sententiam deprompsit dicens: Quia non potest ibi esse unitas voluntatum,
ubi fuerit diversitas facultatum . Ecce ad condempnandam et funditus
abolendam canonicorum pecuniam, tres non qualescunque sed inexpugnabiles
in testimonium doctores adduximus, ut in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum .
Sed cum haec illis obicimus, ipsi regulae suae librum nobis protinus
offerunt, ad regulae suae auctoritatem redeunt, eaque sibi proprietatis
peculium concedente pati se praeiudicium conqueruntur. Quam nimirum
regulam nos nec funditus improbamus, nec auctoritatem illi omnino tribuimus.
Probamus enim in quantum sanctis aecclesiae doctoribus consonat:
abicimus autem atque conspuimus, in quantum autenticis eorum
institutionibus non concordat.
Sed iam ipsa illorum regula deducatur ad medium, et utrum indifferenter
tota an caute atque suspecte ex parte duntaxat suscipi debeat, in una
saltim paginula discernamus. Hoc plane in quadam eius periocha reperitur:
Sanctorum , inquit, patrum sententia docet clericos non diviciarum
sectatores esse, nec res aecclesiarum inofficiose accipere debere. Qui enim
aecclesiae serviunt, et ea quibus opus non est, habent, aut libenter accipiunt
aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt. Indignum quippe est, si fidelis et
operosa devotio clericorum propter stipendium saeculare praemia sempi terna
|
|