habens mare. et a quatuor est modicum contigua terre. et videtur fuisse
civitas inexpugnabilis et adhuc sunt ibi ut plurimun omnia edificia. que
non sunt projecta. palacia. turres et eciam ruine magne murorum. et sunt
ibi multe ecclesie et specialiter ecclesia Sancti Sepulcri. in qua requiescit
Origenes. et est ibi. super sacrum sepulcrum. titulus suus. Hanc civitatem
Tyrum condidit Tyrus filius Jafeth: sed a Fenice. unde dicta est Syria
Fenicis. fuit instaurata. ab Alexandro fuit capta. a Cristianis fuit possessa.
nunc autem est inhabitata: pauci Saraceni habitant ibi: et. ante
portam orientalem ad jactum duorum arcuum. inter arenam. est locus.
ubi predicabat Cristus: ipso predicante. exaltavit vocem mulier de turba.
dicens. XIº capitulo: et ille locus. qui est in medio arene. non cooperitur.
et tamen arena est subtilissima et sabulosa. et agitatur a vento. nunquam
tamen locum illum beatissimum cooperit. ut opera Cristi maneant
semper manifesta.
De Tyro. ad tria miliaria verus Acry. quasi prope mare. est unus fons
magnus et pulcherrimus: de quo fonte exeunt plures rivi aquarum et
iste fons irrigat totam planiciem Tyri et ortos et jardinos. ubi nascuntur
canamelle facientes chucarum. et vocatur iste fons Puteus admirabilis:
de hoc enim fonte dictum est Ecclesiastici XXiiijº capitulo: Rigabo ortum
meum plantacionum et inebriabo patri mei fructum. et ecce factus michi trames
habundans et fluvius meus appropinquavit ad mare. In hac civitate Tyri. debet
coronari rex Cypri. cum sit civitas regalis.
De Tyro. ad octo miliaria contra aquilonem. fluvius Eleuterus ingreditur
Mare Magnum. usque ad quem Jonathas persecutus est
regem Demetrium. ut scribitur Machabeorum. Iste fluvius venit de Iturea
sive Galilea gencium. de confinio illo quod dicebatur antiquitus terra
Roob et postea Cabul. et fluit sub castro Belfort. quod fuit milicie
Templi juxta Herma. usque quo Josue persecutus [est] XXiiij reges.
sicut dicitur in Josue.
|