DE ALTARE SANCTI MARTIALIS. 
16. Est etiam ibi, post chorum canonicorum, altare sancti 
Martialis, discipuli beati Petri apostoli. 
DE ECCLESIA SANCTAE PETRONILLAE VIRGINIS. 
17. Infra palatium vero Neronis est templum Apollinis, quod 
nunc vocatur Sancta Petronilla, in quo est reconditum corpus eiusdem 
virginis, ante quod est basilica Sancti Angeli, quae vocatur Vaticanum, 
mirifico mosibo laqueata auro et vitro. Ideo vero dicitur 
Vaticanum, quia vates, id est sacerdotes, antiquitus canebant ibi 
sua officia, ante templum Apollinis. Et ideo tota illa pars dextra 
basilicae Beati Petri, qua itur per porticum pontificum et usque ad 
portam Argenteam, vocatur Vaticanum. Ibique est aliud templum, 
quod fuit vestarium Neronis, quod modo vocatur Sanctus Andreas. 
In cuius altare beatus Gregorius papa, ut a nostris maioribus accepimus, 
recondidit brachium sancti Andreae apostoli et beati Lucae 
evangelistae, quae cum magna devotione detulit a Constantinopoli. 
DE SANCTIS PONTIFICIBUS QUI IN VATICANO REQUIESCUNT. 
18. In hac dextra parte basilicae Beati Petri, scilicet in Vaticano, 
et per directum per porticum pontificum, qua itur ad sanctum 
Gregorium papam egregium doctorem, et usque ad portam Argenteam,
  |  
  |