Terra Laboris et Apulia exortam audiuit, Aquinum de Moac in Terram Laboris misit, ut
milites retineret et inimicis suis resisteret — iam enim Andreas de Rupe-canina eandem
terram ex parte inuaserat — comes etiam Robbertus terram Apulie, resistente nemine, occupabat.
Qui Salernum ueniens, eam habere credidit. Sed Salernitani regi de more fideles
existentes, ipsum recipere noluerunt. Dehinc Beneuentum ueniens a Beneuentanis est cum
honore receptus. Post hec in Apuliam regressus Tarentum usque peruenit. Rex autem
W[ilhelmus] pene per totam estatem in obsidione Buterie est moratus. Sed cum eam situ
loci et fortium uirorum numerositate munitam expugnare non posset, facta concordia, Roggerium
Sclauonem cum Lombardis ultra mare illesos ire permisit. Ipse autem Buteriam
dextruens, totam Siciliam pacificauit et Panormum est cum triumpho reuersus.
Interea Alexander papa cum apud Anagniam et Terracenam fuisset aliquanto tempore
demoratus, suggestione Uillani Pisani archiepiscopi, qui ad eum cum una galea uenerat,
acceptis etiam galeis regiis, cum cardinalibus Ianuam uenit, et a Ianuensibus cum summa
est deuotione susceptus. Dehinc cum galeis eorum usque Prouinciam perrexit. Octauianus
autem, qui apud Segniam moratus fuerat, cognito recessu Alexandri, in Lombardiam ad
imperatorem uenit, a quo satis honorifice est receptus. Dehinc imperator, episcoporum
conuentu apud Papiam sollempniter congregato, Octauianum, qui Uictor dicebatur, in catholicum
papam recepit, promittens publice et legaliter, quod nec ipse nec successores eius
Alexandro uel successoribus eius ulterius obedirent. Imperator uero, cum per quinquennium
Mediolanum inpugnasset, et ciuitatem resistentibus bellicosis ciuibus expugnare non
potuisset, tandem cum eis ad concordiam deuenit, promittens ciuitatem integram et ciues cum
rebus suis permanere illesos. Qui postmodum sue promissionis oblitus; ciuitatem destruxit
et ciues ab ea expulsos in casalibus manere precepit. Qua uictoria potitus, imperator Lombardiam
cepit pro sua uoluntate disponere, ministros et baiulos in castellis et ciuitatibus
ordinare, regalia et tributa exquirere et magnam partem Lombardie in demanio suo conuertere.
|
|