Salimbene de Adam: Cronica

Pag 914


illud Ys. XXII: Ecce gaudium et letitia. Occidere vitulos et iugulare
arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus,
cras enim moriemur. Hinc Eze. ait, XVI: Ecce hec fuit iniquitas
Sodome, sororis tue: superbia, saturitas panis et abundantia et
ocium ipsius et filiarum eius, et manum egeno et pauperi non porigebant.
Et elevate sunt et fecerunt abominationes coram me; et abstuli
eas, sicut vidisti. Sic fiet miseris Christianis, quid tollentur
de hoc mundo et ponentur in inferno, nisi penitentiam egerint.
Unde Dominus, Luc. XIII: Si non penitentiam egeritis, omnes
simul peribitis.
Quod Apostolus specificavit quedam signa malorum Christianorum qui erunt
circa tempora Antichristi.
Nota quod Apostolus specificavit quedam signa malorum Christianorum
qui erunt circa tempora Antichristi, que videntur in
istis esse qui diebus nostris sine verecundia peccant. Ait enim,
ad Timo. prima IIII: Spiritus manifeste dicit et cet. Et in secunda
3: Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora
periculosa et cet. Et nota quod, propter multa mala que fecerunt
Iudei, Dominus conqueritur de eis et amovit eos a facie sua,
sicut Ieremias dicit, XXXII: Erant enim filii Israel et filii Iuda
iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua et cet.
Vide in Biblia. Ergo, sicut dicit Apostolus, ad Ro. XI: Noli
altum sapere, Christiane, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis
non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Sed nec sic miseri peccatores
exemplo aliorum volunt sibi cavere, presertim cum dicat Scriptura,
Prover. XXIIII: Per agrum hominis pigri tvansivi et per
vineam vivi stulti, et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem
eius spine, et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem,
posui in corde meo et exemplo didici disciplinam. Item:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum,
et tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Quod Reginis non profuit. Viderunt enim mala Mutinensium
vicinorum suorum et sibi cavere neglexerunt. Insuper et multa

Torna all'inizio