Matthaeus de libris: Summa dictaminis

310


250. Quod faciat iusticiam quibusdam petentibus eam. Ex B. nostri
civis conquestione didicimus.
Rescriptiva quod iusticiam non sequetur quia ius non habet.
Cum lingua non semper sit veri solubilis explicatrix.
251. Recommendatio cuiusdam in iure suo. In vestris opinabamur nutibus.
Rescriptiva quod ius non habet. Si voluntates nostras pensabatis esse concordes.
/*
252. Quod puniatur malefactor. Attentio debet sedula providi rectoris.
Rescriptiva. Nolentes quod tenax malefactorum enormitas.
253. Potestas ad potestatem quod opponat se ne quidam suus civis molestet civem
illius. Hucusque tanta credidimus comunia nostra.
Rescriptiva. Operum acceptandorum impendiis comunia nostra.
254. Deprecatoria generalis. Cum penes illum spes non debeat.
Rescriptiva. Si quodammodo simulacrum odiosum.
255. Generalis. De quo spes erigi firma potest.
Rescriptiva. Cum sit suspicio quasi suspicantis interitus.
256. Generalis. In absentis cui scribitur caritate.
Rescriptiva. Penes me certam potestis erigere.
257. Ad quendam quod promoveat negocium. Cum a vobis mea vita dependeat.
Rescriptiva. Sperare potes quod ad tua promovenda.
258. Generalis. Ad obtinendam nostrarum precum exauditionem.
Rescriptiva. Quam de me geritis vos potest.
259. Deprecatoria ad nobilem. Considerata per vos mee devocionis instancia.
Rescriptiva. Si penes me gratiam in tuis precibus.
260. Deprecatoria pro habenda aliqua gratia. Cum obligari desiderent ad retributionis
impendium.
Rescriptiva. In porrigendis michi vestris precibus.
261. Deprecatoria generalis. Nisi porrectas a dilectis preces liberalis admitteret.
/*
Rescriptiva. Liberaliter admittende sunt preces ad amico.
262. Generalis deprecatoria. Solet spes de dilecto concepta.
Rescriptiva. Ad omnia tua servicia requirere me potes.
263. Generalis deprecatoria. Sperans quod preces meas verborum.
Rescriptiva. Longis precamina tua sermonibus.
264. Deprecatoria generalis. Timens ne de verborum prolixitate redarguar.
Rescriptiva. Timere non debes michi breviter explicare.
265. Abbas maior ad Abbatem sibi subditum quod inquirat de vita quorundam
monachorum suorum et quod eos corrigat. Cum illius instinctu qui religiosos.
/*
Rescriptiva. Salutifera vestra mandata qua decuit.
266. Mittitur contra quendam ad dignitatem promotum quod non bene
se gerit. Existimatione pensabamus assidua quod ad dignitatis apicem sublimatus honoris onus agnosceres, meditareris gratiam ab Omnipotente
tibi sua pietate concessam, precepta sequereris illius, te cunctis benivolum redderes et acceptandis operibus gratiosum. Sed in cogitationum conceptione decipimur, cum velut refert uniformis assercio publica te dignitati
reddas indignum, sensum voluntati subicias, verecundiam
pravorum inhibitricem actuum bonorumque moderatricem in effrenatam

Torna all'inizio