ad Mediolanum concurrerent impugnandum. Factum est
autem, ut omnis Italia, universa Germania convenirent
simul ab angulo usque ad angulum . Ac primo quidem impetu
quoddam firmum aggreditur municipium, nomine Landrianum,
quod oppugnans in modico demolitur. Inde
applicuit Mediolanum tertio ab urbe miliario fixis tentoriis
castrametatus. Mediolanenses autem prompti resistere queque
proxima civitatis muniunt loca. E quibus electi iuvenes
armis compti, bellis edocti, volantes equis, proludunt telis
cesarianis insultando militibus et girantes castra clipeo
minantur et asta proximos quosque cedentes. Cumque per
dies aliquot hec exercerent proludia, factum est in die sancto
dominice ascensionis, cesariani omnes suo cum cesare castris
erumpunt, Teutones in dextro, Itali in sinistro bella cientes.
Civibus vero occurrentibus ex adverso ingravatum est undique
bellum diversis in diversa pugnantibus. In prima fronte
|
|