Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XIII

Pag. 136


planicie Afech fuit devictus ab Acab. rege Israel. et mortui de Syris centum
milia virorum. ut habetur tertio Regum. XViijº
In illa planicie Damasci. sunt pulcherrimi rivi et flumina aquarum
clarissima et amena. non tam magna. ut naves possint in eis navigare.
inter que flumina sunt illa duo. de quibus locutus est Naaman Syrus.
quum missus fuit in Gilgala prope Jerico ad tria miliaria ad Helyseum. ut
sanaretur a lepra. et tunc dixit Elyseus: Vade et lavare septies in Jordanem
et sanaberis a lepra:
et ille indignatus dixit: Nonne meliores sunt Abannti
et Pharphar. fluvii Damasci. ut laver in eis et munder?
Tamen lavit se in
Jordanem et sanatus est. Illa duo flumina ego vidi prope Damascum ad
X miliaria: aliud vero transit juxta castrum Soldani. quod est in Damasco.
et dicitur quod sunt flumina multum virtuosa. et ex effectu apparet.
quia omnen illam regionem irrigant. ibi omnia uberrime nascuntur
et supra modum sunt meliora omnibus que nascuntur in aliis regionibus.
videlicet olive. ficulnee. vinee. arancii. limones et omnes fructus
generaliter.
Deinde. de Damasco recedens. direxi gressus meos versus illam devotam
ecclesiam Sanctam Mariam de Sardenai. et cepto itinere perveni
per X miliaria longe a Damasco super pulcherrimos fontes aquarum. ubi
unus fluvius egreditur de illis fontibus. Deinde. transiens per octo miliarlia.
perveni ad illud venerabile monasterium Sancte Marie de Sardenai. ubi
habitant calogeri fratres greci. situm super unum collem supra unam vallem.
Et una villa est sub monasterio. satis bona: et. ad jactum unius baliste. unus
fons egreditur de uno fonte. qui reficit omnes homines illius ville et animalia.
Super illum beatissimum collem ego ascendi et ecclesiam Beate Virginis
accessi. et est monasterium muratum ad modum unius castri et habet
unum parvum hostium ad intrandum monasterium. et. ante faciem ecclesie.
est una porticus. et in ecclesia benedicta sunt Xij columpne marmoree.
sex ab una parte et sex ab alia. continentes voltas intrisecus ecclesie. et in
capite ecclesie est una capella parva. post altare majus dicte ecclesie. et in
dicta capella est una fenestra in muro. ubi est ymago beate Virginis depicta

Torna all'inizio