Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 103


III 12

Credebamus, quod R. prosequeretur questionem .. de .., cui voluntarius se ingessit, et sic negotium
per appellationem ad examen summi pontificis deferretur; sed sicut per litteras vestras accepimus,
supersedere videtur litteris a sede apostolica impetratis, nitens ad gravamen vestrum per curiam
secularem. Super quo placuit nostrum adire consilium, quod libenter offerimus parati vobis in vestris
negotiis plenum, quantum cum Domino possumus, auxilium impertiri. Quid autem nobis
videtur in hiis, patere poterit per cedulam interclusam.

III 13

Cum reverteremur ad Urbem, dante Domino ad reprimendum improbi petitoris affectum dabimus
operam efficacem. Ad hec rogamus et monemus, si possumus, quatenus equum, quem pro nobis
emisse vos dicitis, vendatis, pretium in utilitatem vestri domini conversuri. Absit, ut ad manus
respiciamus amici, corde contenti. Absit, ut sit amicitie nostre dura condicio, cum honores, non
onera, prout facultas se ingerit, procuremus amici.

III 14

Quot bona sperantur provenire de pace, hii satis intelligunt, qui discrimina guerre senserunt. Cum
ergo illius, qui pacis est actor, vicem geratis in terris, pro Deo et salute populi sic ea, que ad pacem
sunt, sanctitas vestra provideat, ut non irrita fiant, que de vestris labiis processerunt. Ad hec liceat in
pagina missa, pater reverende, ut apud Deum in commisso mihi negotio suffragia mittentium impetrarent,
quod missi meritis non debetur. Ceterum multi sunt clerici, qui nituntur impedire concordiam,
consueti fecundius in aqua turbata piscari.

Torna all'inizio