lus ex uocatione: ecce cotidianae hostiae illa cum helemosinis missa le-
gatio, quantam cum rege ueniente gratiae pacem fecit. Relinquat
ergo omnia, qui potest; qui autem relinquere omnia non potest, cum
adhuc rex longe est, legationem mittat lacrimarum, elemosinarum,
hostiarum munera offerat: uult enim placari precibus, qui scit, quia
portari non possit iratus. Quod adhuc moram facit uenire, lega-
tionem pacis sustinet: uenisset iam namque, si uellet, et cunctos suos
aduersarios trucidasset! Sed et quam terribilis ueniat indicat, et
tamen ad ueniendum tardat, quia non uult inuenire, quos puniat.
Reatum nobis contemptus nostri denuntiat dicens: “Sic ergo omnis
ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest esse
meus discipulus”. Et tamen sperandae salutis remedium confert
quia, qui per iram non potest ferri, pro postulatae pacis uult legatio-
nem placari. Lauate ergo, frares karissimi, lacrimis maculas pec-
catorum et helemosina tergite sacris hostiis, expiate. Nolite possi-
dere per desiderium, quae adhuc per usum minime reliquistis, spem
uestram in solo redemptore nostro figite et ad eternam patriam mente
transite. Si enim nil in hoc mundo amando possidetis, etiam pos-
sidendo cuncta reliquistis. Ipse nobis gaudia desiderata concedat,
qui nobis eternae pacis remedia contulit, Ihesus Christus dominus no-
ster, qui cum Patre in unitate Spiritus Sancti uiuit et regnat Deus
per omnia secula seculorum. Amen.
|
|