Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 960


Solutio
Respondeo dicendum, quod per peccatum natura specie variata non est; unde
quaecumque ad perfectionem humanae speciei pertinent oportet homini in statu
innocentiae attribuere. In omnibus autem per naturam generabilibus et corruptibilibus
ad perfectionem pertinet ut unumquodque tale alterum facere possit
quale ipsum est, ut in 4 Meteor. dicit Philosophus; et
ideo oportet in natura humana ponere aliquem statum naturalis generationis
etiamsi in ea nunquam peccatum fuisset; et hic est status innocentiae, post
quem homines transferendi erant in statum gloriae ubi omnino generationis
cessat officium ut dicitur Matth. 22, 20: «In resurrectione neque nubent,
neque nubentur».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potuisset sine operatione alicuius
naturalis principii humanum genus multiplicare, tamen hoc velut magis congruum
ex ordine suae sapientiae decrevit ut rebus omnibus operationes proprias
conferret, in quibus earum perfectio consistit: quia tanto in eis divina
bonitas magis relucet, quanto res perfectiores sunt.
Ad secundum dicendum, quod corpus humanum quamvis in statu innocentiae
fuerit incorruptibile per gratiam innocentiae, erat tamen corruptibile per naturam;
et ideo naturali virtute ad generandum non privabatur: quia etsi quodam
modo immortalis esset, ut posset non mori; alio tamen modo mortalis erat, quia
poterat etiam mori.
Ad tertium dicendum, quod omne perpetuum est per se intentum in natura; unde
secundum quod aliqua se habent ad perpetuitatem, hoc modo sunt de intentione
naturae. Quaedam igitur sunt quae non habent perpetuitatem nisi ratione speciei;
et in his multiplicatio individuorum non est per se intenta a natura, sed per
accidens, prout scilicet in tali multiplicatione speciei perpetuitas conservatur;
unde in his non est generatio nisi ut conservetur idem secundum speciem, quod
secundum numerum idem conservari non potest. In hominibus autem secus est:
quia quantum ad aliquam partem sui, scilicet animam, incorruptibilitatem
habent etiam secundum naturam: et ideo hominum multiplicatio est per se intenta,
etiam sine hoc quod ad conservationem speciei pertinet.
Ad quartum dicendum, quod in primis operibus natura instituenda erat; et ideo
oportebat illa opera immediate a principio supernaturali esse: sed postmodum
natura instituta in proprios effectus per naturalem operationem pervenire poterat;
et hoc de perfectione ipsius erat.

Torna all'inizio