similes esse dicantur. Non intelligere eos dixit, qui
in honore consistunt: excecatur enim mens eorum
splendore dignitatis et imperii, ut et stultitie ac insipientie
pateat et rara sit virtus in illis.
48 Nam si dixeris fortitudinem in illis esse, id 5
prorsus negabo. Cum enim fortitudinis opus sit adire
pericula pro communi salute ad iniurias propulsandas
armisque decernere pro salute patrie, principum autem
cura sit pro privato commodo et augendis imperii finibus
arma capere, quantumvis ardua pericula subearit, 10
fortitudinis laude atque opere carebunt. Si temperatos
dixeris, multi ridebunt, cum illorum voluptates, luxuriam,
libidines legerint atque audierint. Iusti vero nequaquam
sunt: nam cum ea virtus versetur circa penam
ac premia tribuenda, penam quidem inferunt cum 15
eorum statui conducit. Non enim sontes puniunt, sed
persepe extollunt propter admissum scelus. Premio vero
nequaquam afficiunt bene meritos, sed quos libido
persuadet, qui ut plurimum sunt reprobi ac nefarii viri.
49 Prudentia plures videntur excellere, quoniam 20
que adversus inferiores machinantur, possunt perficere.
Versutos ego, callidos, astutos multos audivi, prudentes
vero nullos, si quidem prudentia est reliquarum
virtutum moderatrix et veluti quidam auriga. Sed cum
relique virtutes procul absint ab eorum vita, et prudentia 25
quoque deerit. Sapientia vero que potest regibus
ac principibus inesse, qui neque litteris neque doctrina
illam percipiunt neque sapientum preceptis neque
doctorum hominum vocibus neque bonorum consuetudine
neque integritate vite? Satis illi ex magnidine 30
imperii se sapere arbitrantur, partim temerarii
atque insulsi, partim feminis molliores. Multos liberales
vulgus existimavit, quoniam multa multis condonarunt.
|
|