| "extra, exterior", "intra, interior", "infra, inferior", "citra, citerior",
 "ante, anterior", "post, posterior", "prope, propior".  7  Sciendum
 uero quod refertur comparatiuum ad positiuum singulare uel
 plurale, ut "fortior forti" et "fortibus", uel ad comparatiuum
 similiter, ut "fortior fortiori" et "fortioribus", uel ad superlatiuum
 sic quoque, ut "fortior fortissimo" et "fortissimis".  8  Cum igitur
 comparatiuum proprie ad positiuum fiat, ponitur tamen sepe per
 se pro positiuo, ut "senior Acestes" pro "senex".  9  Aliquando
 etiam "minus" significat et nulli comparatur, ut "tristior ibat" pro
 "ex parte tristis".  10  Est quando ad contrarium comparatur et
 minus positiuo significat, ut "melior Pilatus quam Iudas".  11  Hic
 enim comparatio, non ad bonum sed ad malum facta, ostendit
 Pilatum parum bonum - id est minus malum quam Iudam - esse.
 12  Vnde et dicitur "melius illi fuerat si natus non fuisset homo
 ille" et "mare Ponticum dulcius est quam cetera maria", id est
 "minus amarum".  13  Et sciendum quod quedam comparatiua
 apud Latinos diminutionem accipiunt, ut "grandiusculus",
 | 
 |