Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 894


Post mortem Abbatis Oldrii sanctae recordationis,
Abbatia Sancti Clementis Insulae Piscariensis
multis diebus extitit sine Rectore, quia
omnis intentio Fratrum, qui se credebant saniori
uti consilio, erat in Domno Leonate,
propter quod in eodem Monasterio ab ipso
Domno Abbate Oldrio fuerat receptus, et
Monachico habitu indutus, et in ejusdem Piscariensis
Monasterii institutione a pueritia nutritus,
notus probitate, clarus genere, et excellenti
ingenio, in Curia Romana jam Subdiaconatus
functus officio; et quia iste solus
posset sufficere ad conservandam Ecclesiam in
pristina libertate. Porro Comes Boamundus
Tarsitanus, qui tunc temporis Manuplellensem
Comitatum, terram videlicet consanguineorum
ipsius Domni Leonatis, Regis Rogerii
dono possidebat, omni nisu Fratres impediebat,
ne ipsum sibi facerent Abbatem; timebat
enim, ne in aliquo tempore ipse Leonas
per Abbatiae potentiam ductus amore ipsorum
consanguinorum suorum Manuplellensium,
quos, ut supra dictum est, Domnus Rex Rogerius
exheredaverat, et de toto regno ejecerat,
se laeederet, et forte de Comitatu expelleret.
Nitebatur quidem ut Fratres alium
de suis eligerent talem, qui ei non posset resistere,
tantumque praevaluit tam ex potentia
quam habebat in regali Curia, quam ex applausione
quorundam Fratrum, quos sibi fraudulenter
illexerat, quod cessata per Regem
Rogerium ipsius Leonatis vocatione, eligeretur
in Abbatem ex eadem Congregatione quidam
Constantinus nomine: cujus elctio et
persona cum esset cognita Curiae Romanae,
ejus judicio sicut facta fuerat est delata. Eugenius
enim Papa sanctae memoriae cum audisset,
quia taliter contra suum Subdiaconum,
(nam ipse promoverat eundem Leonatem in
Subdiaconum) fuisset electus incitatione praefati
Comitis, praecepit eum ulterius de eadem
electione habere silentium, et cavere, ne pro
hac re perturbaret Monasterium, sed permitteret
Fratribus secundum Dei timorem eligendi
quem vellent liberum arbitrium. Ira fuit
Ecclesia sine Pastore, dum advixit praefatus
Eugenius, quia impediti erant Fratres non solum
persecutione Comitis, verum etjam interdicto
et prohibitione Domni Rogerii Regis.
Mortuo autem Papa Eugenio, et succedente
sibi beatae recordatioinis Anastasio, Comes
Boamundus, quonjam erat illi familiaris, praesumpsit
de ejus amore, et exclusum judicio
iterum coegit abbatizare, et contra voluntatem
Fratuum occupavit Monasterium, sedit in
Sede Abbatis, pervasit palatium, et dum pollicitatione
Comitis securum se crederet de
consecratione, et paene jam esset in itinere,
fratres illi, contra quorum voluntatem electus
fuerat, devitantes insidias Comitis Romanam
Curiam adierunt, Papae singula retulerunt,
quomodo fuerat cassatus judicio Domni Eugenii
sui praedecessoris, et non Fratrum electione,
sed manu laicali iterum intrusus, occupabat
Sedem, et volebat se facere Abbatem.
Quo audito Domnus Papa Anastasius missis literis
redarguit, reprehendit impudentiam ejus,
et praecepit ei sub anathemate, ne ulterius
quaereret causa electionis Fratres fatigare.
His ita peractis Rex Rogeriis mandavit
Fratribus, qui ad eum in Siciliam perrexerant,
ut quia de suis, quos vellent, habere non poterant

Torna all'inizio