erga te dilectionis habendae causa nobis haec extitit, quia te
christianae religionis amatorem ecclesiasticaeque disciplinae et
honoris suffragatorem ac defensorem in quibusdam cognouimus.
Vnde cum a solita probitate contraria forte audiuimus, quantum
doleamus prudentia tua satis perpendit. Nuper uero de te quoddam
nobis innotuit, quod, sicut a priscis moribus tuis alienum, ita
quoque penitus credere uisum fuit indignum, uidelicet quod
contradicentibus Taruanensis ecclesiae clericis renitentibusque,
tua protectione auxilioque fretus, quidam Lambertus illius ecclesiae
sedem inuaserit. Qui publice simoniacus, aperte diuini muneris
emptor, quanto se in tali negotio turpiorem et impudentiorem
ostendit, tanto tuum non fauorem sed zelum, non opem sed
repulsionem experiri debuit. Verum quia obstante rege, sub specie
timoris ne peierares, ad id mali inductus fuisse diceris, idcirco
iampridem et nunc literis te admonere censuimus quatinus,
uanum timorem abiiciendo, quod iure metuendum uidetur attenderes.
Nouerit ergo prudentia tua fidelitatem terreno domino
tunc non recte seruari cum coelestis Domini et Creatoris gratia per
illam probatur offendi, et si corpori multo amplius animae, si
mortali homini multo maxime sempiterno Deo fidem et deuotionem
deberi. Proinde tam nobilitati tuae quam et praefatae ecclesiae
clero et populo ex parte beati Petri praecipimus ut praedicto
Lamberto nullam episcopalem reuerentiam exhibeatis, sed ipsum
uelut furem et latronem existimantes ab inuasa sede propellere,
fautoresque ipsius donec resipuerint cohibere procuretis. Quod si
se praedictus inuasor ferre praeiudicium dixerit et de re sua non ita
esse ut dicitur, se posse probare existimauerit, audientiam legati
nostri Diensis immo Lugdunensis archiepiscopi petat, quatenus
per competentem illius discussionem iustumque iudicium obtinere
quod postulat aequitas ualeat.
|
|