quantae [si vas tenerum tot patris monita, tot
avunculi beneficia continere non potuit] continentiae
futurae praesagia, vetustas temporis
praefigurat. Ab ipsius denique fructibus
manifeste cognoscitur, quale fuerit ejus praeconceptae
voluntatis initium, quod tam vilis
finis explicuit, qualis ejus praegnantis propositi
rumor extiterit, quem partus tam foetidus,
tam dolosus excludit. Ut super his igitur
mentem vestram, quae cum ad utrumlibet sit
auditus indifferens, sinistris forte relatibus rem
aliter posset credere, quam veritas protestatur,
rumoribus abjectis adulterinis, veritatis
scopa mundificet, vel purificet, nuncios
nostros latores praesentium, ad vestram
praesentiam duximus destinandos, ut quantae
dilectionis judicia erga eundem filium nostrum
Magnificentia nostra semper ostenderit: quantum
et qualiter ipsum benigne tractaverit:
quantum per nos et nostros semper extiterit
honoratus quam acerrime etiam, quam latenter,
a latere nostro, et quam turpiter praesentiam
subripuerit personalem, iidem nuncii
nostri, tanquam ejus hactenus in Curia
nostra continue participes et fideles interpretes,
status ejus regalem animum sufficienter
reforment.
|
|