Papias: Ars Grammatica

Pag 93


12 Et feminina hec: "he arguties", "blanditie", "Athene", "Thebe",
"Micene", "Cume", "Vercelle", "exequie", "inferie", "insidie", "inimicitie",
"scole", "exuuie", "manubie", "primitie", "bige", "trige", "quadrige",
"delicie", "dapes", "ferie", "falere", "gene", "facetie", "indutie",
"Kalende", "None", "nundine", "Idus", "uires", "latebre", "nuptie",
"quisquilie", "nenie", "reliquie", "scale", "tenebre", "ancie". 13 Generis
neutri hec: "menia", "arma", "spolia", "prata", "presepia",
"pascua", "sponsalia", "altilia", "Menala", "Gargara", "Tartara", "Dindima",
"Bactra", "precordia", "exta", "magalia", "mapalia", "cunabula";
item festorum nomina, "Saturnalia", "Compitalia", "Floralia",
et cetera. 14 Quamuis et hec in singulari et supradicta in plurali
auctoritate tamen, non usu reperiantur. 15 Notandum igitur quia
sunt nomina quedam singularia littera et intellectu, ut "Socrates",
"homo", quedam littera et non intellectu, ut "plebs", "populus",
"exercitus", quedam e contrario intellectu singularia, uoce pluralia,
ut "Athene", "Menala", "Tartara". 16 Pluralia quoque sunt quedam
uoce et significatione, ut "homines", uoce et non significatione,
ut "Thebe", significatione et non littera, ut "populus".

Torna all'inizio