CAP. X.—1. Et suam quaerentes . Quam putant  
esse per carnales observationes. 
2.  Finis enim legis . Exponit quae sit justitia Dei,  
videlicet credere in Christum; in quem credere  
etiam legales observationes spiritualiter intellectae  
suadebant. Et est sensus: Intentio legis, ut justitiam  
habeat homo, est; id est fides Christi. 
3. AMBROS.  Finis legis . Quoniam perfectionem legis 
habet qui credit in Christo. 
4. LANFR.  Moyses enim . Exponit legis justitiam,  
per quam Judaei sine fide Christi justos se esse  
putabant. 
5.  Quae autem ex fide est . Ordo: sic dixit Moyses  
justitiam, quae justitia est ex fide. 
6.  Ne dixeris . Cum audieris, inquit, praedicari  
Christum post resurrectionem suam ascendisse in  
coelum, noli dicere in corde tuo: Mendacium est;  
quis enim ascendit in coelum? Haec enim tua infidelitas,  
quantum in te est, Christum de coelo ad terram  
deducit. 
7.  Aut quis descendit . Similiter cum audieris  
praedicari descendisse eum in infernum, ne dicas in  
corde tuo: Mendacium est; quis enim descendet in  
abyssum? Haec enim infidelitas tua, quantum in te  
est, Christum ex mortuis revocat. 
8. AMBROS.  Dives in omnes . Non dixit credentibus, 
sed invocantibus; fide enim sola datur remissio,  
precibus datur quod promisit Deus toto corde  
vigilantibus. 
9. LANFR.  Qui invocant eum . Huic invocationi  
adhibenda est fides, quia si non creditur, non  
invocabitur.
  |  
  |