Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 33


vetus ille populus et senior tempore designatur, sicut loco illo ubi
dicit Paulus: «qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis,
operatus est et mihi inter gentes», sive etiam in quo Petrus ordinem
significat clericorum, monachorum Johannes, Maria mater domini
circumcisionis, possumus eodem modo quo et scriptum est, in primo
loco accipere Scolasticam cum matre domini, in secundo Germanum
cum Petro, in tertio Johannem cum Benedicto, sive, ut repetamus
antiqua, Scolastica cum Maria sorore Moysi, Germanum episcopum
cum Aaron, Benedictum legislatorem monachorum cum Moyse
legislatore populi Israel.
14. Nec immerito Scolastice anima in specie columbe visa est,
cum columbe similitudinem in hac spiritali ecclesia et spiritui consecrata
divino tam lucide teneamus, seu quia fellis amaritudinem
vitare studuit, seu quia unitatis bonum summopere servare curavit.
Nec frustra ignis, et columba, et chorusce lampades seu, viro sancto
Benedicto, seu pro ipso discipulis eius in eius felici obitu ostense
sunt, quia tria sunt opera precipua Spiritus que operantur in nobis,
quorum primum in igne, secundum in columba, tertium in lampadibus
designatum est. Cum enim se subiectorum mentibus Spiritus
sanctus infundit, aut facit eos calefacere in amore proximi, quod
designatur in columba, aut in Dei amore exardescere, quod designatur
in igne, aut divisionibus gratiarum illuminat, quod designatur in
choruscis lampadibus. Sane inter amorem dei et proximi hoc interest,
quod mandatum amoris dei primum dignitate est, mandatum
amoris proximi secundum, donatione vero, quod secundum est primum
et quod primum secundum.. Primum itaque datum designatum
est in sphera ignea, secundum in columba, tertium, quod est in gratiarum
divisionibus, in choruscis lampadibus. Primum pertinet ad
Petrum, cui dictum est a domino, «diligis me plus his?, secundum
ad matrem domini, que erat vera columba cuius Petrus est filius,

Torna all'inizio