Defensor Romanae aecclesiae.
Privilegium invictissimo regi nostro ipsi quoque defendimus, et ut semper plenum
illibatumque possideat, vehementer optamus. Porro autem Romana aecclesia multo
nobilius atque sublimius quam mater carnis mater est regis. Illa siquidem peperit,
ut per eius traducem revertatur in pulverem, ista genuit, ut Christi sine fine regnantis
efficiat coheredem. Et cuncti liquido novimus, quia rex, licet egregiae indolis, tamen
adhuc puer est. Quid ergo mali Romana fecit aecclesia, si filio suo, cum adhuc
impubes esset, cum adhuc tutoris egeret, ipsa tutoris officium subiit et
ius, quod illi competebat, implevit? [Quis enim nesciat, quia sacerdotem eligere
puer ignorat?] Sepe mater iudicis tribunal irrumpit, testes adsciscit, notarios
convocat, sicque per adstipulationes et rata, insuper et apicum monimenta omnia
bonorum suorum filio iura delegat; interim tamen, usque dum ille ad iuvenilis aetatis
incrementa perveniat et rationis capax fiat, illa cuncta dispensat, omnia ordinat, sicque
quod iam alieni iuris est patrimonium ad propriae disponit provisionis arbitrium. Nunquid
ob hoc dicenda est mulier illa filio suo concessa subtrahere? Immo verius perhibetur,
ut puto, pietatis studio deservire, quia, quae rudis adhuc filius dilapidare ac
prodigere poterat, haec illa sibimet apte disposita, caute retenta et rationabiliter ordinata
conservat. Carnalis ergo mater adiuvat filium in rebus terrenis, et mater aecclesia
filio suo regi prebere non debet auxilium in spiritalibus donis? Obmutescat ergo
plectenda versutia, quae scilicet hoc damnat, quod predicare debuerat; illi crimen
imponere nititur, quae pro benefactis gloriae titulum promeretur. Huc accedit, quia
nonnumquam ob varietatem temporum sepe mutandus est ordo causarum. Tunc enim,
quando pontificem Romana sibi prefecit aecclesia, tantae simultatis fomes in seditionem
cives accenderat, tantus livor et odium tumultuantis populi corda turbaverat, ut de tam
longinquis terrarum spatiis nequaquam regiae clementiae prestolari possemus oraculum.
Nisi enim quantocius ordinaretur antistes, perniciosus in populo gladius mutuis vulneribus
deseviret, et non parva Romanorum civium strages fieret.
Regius advocatus.
Optende quod vis, argumentare quod placet, dummodo constet, quia nullatenus
debuit immutari, quod papa concessit, quod decreto constituit, quod scriptione firmavit.
Defensor Romanae aecclesiae.
Quid mirum, si hominis carnis adhuc fragilitate circumdati statuta mutentur,
quando etiam omnipotens Deus, qui videlicet omnia, quae futura sunt, novit, ea quoque,
quae a semet ipso constituuntur, inmutat? Nam ex eo, quod promittit, aliquando
aliquid minuit vel etiam totum subtrahit, aliquando mala minatur et non infligit.
Regius advocatus.
Ea, quae proposuisti, scripturae declarentur exemplis. Quid est ergo quod Deus
umquam promisit et minuit?
Defensor Romanae aecclesiae.
Si non excidit, reminisci potes, quia dixit Dominus ad Noe: Non permanebit
spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, eruntque dies illius centum viginti
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|