Millesimo ducentesimo nonagesimo, indictione tercia, die martis XXVII mensis decenbris,
predictus dominus Stephanus comes Romaniole venit ad civitatem Forlivii, ubi honorifice
est receptus. Et, die iovis XXIX decenbris, ibidem suum fecit parlamentum, ubi fuerunt anbaxiatores
de Bononia et de qualibet terra provincie memorate; ibique firmatum fuit quod
ipse dominus comes haberet liberum arbitrium in omnibus et per omnia, et talliam militum
ad suam omnimodam voluntatem.
Eodem vero anno, in kallendis ianuarii, dominus Simon de Lanbertinis de Bononia intravit
regimen, et fuit potestas Faventie pro primis VI mensibus, et dominus Maghinardus
de Sosenana fuit capitaneus illo tenpore.
Die iovis, quinto intrante ianuario, dictus dominus comes venit ad civitatem Faventie, ubi
honor maximus sibi fuit factus.
Die vero lune, nono dicti mensis ianuarii, ivit comes ad civitatem Imole, ubi similiter
magnum recepit honorem.
Postea ivit Ravennam. Deinde rediit Ariminum, ubi multis diebus moram traxit, causa
tractandi pacem et concordiam inter dominum Malatestam et suos sequaces ex parte una,
et comune Arimini ex altera.
Eodem anno dictus dominus Stephanus comes fecit pacem et concordiam inter dominum
Malatestam et illos de Arimino, et reduxit ipsum dominum Malatestam in Arimino, et alios,
qui erant extra, cum eo.
Postea vero dictus comes misit ipsum dominum Malatestam et filios suos ad confinia apud
Ronchofredum, quod est castrum ipsius domini Malateste. Et erat potestas Arimini dominus
Ursus filius condam domini Napulionis de filiis Ursi de Roma.
Eodem anno, dum familia mariscalchi dicti domini comitis iret per civitatem Arimini,
quodam sero diei mercurii XXVI mensis aprilis, incepta fuit quedam rixa inter illos de familia
dicti mariscalchi et familiares dicti Ursi potestatis Arimini, propter quam misclam dictus
potestas fecit pulsari canpanam populi, que erat supra turri pallacii, in quo ipse potestas
habitabat, et, ad sonum ipsius canpane, traxit populus et dominus Martinus Cataldus, qui erat
conductor et quasi dominus totius populi Arimini; et inceptum fuit prelium, ita quod est
dictis popularibus, cum vesillis et balistis et armis, eques et pedes, venerunt versus pallacium
|
|