Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 17


INCIPIT III TABULA
Pertractata secunda tabula in qua continentur solummodo
salutationes que transmittuntur domino pape, agendum est
de tertia in qua continentur salutationes imperatorum et regum.
Dominus imperator sic salutat omnes reges qui non sunt
vassalli eius: " Philippo dei gratia illustri francorum regi
H(enricus) eadem gratia romanorum imperator et semper augustus
salutem cum sincere dilectionis perseverantia ". Et ita
salutat constantinopolitanum et appellat eum " regem ". Si
autem scripserit alicui regi qui sit vassallus eius, salutat eum
hoc modo: " H(enricus) dei gratia sicut supra suo dilecto fideli
G. illustri regi Datie salutem et gratiam suam ". Rex
Francie salutat imperatorem hoc modo: " H(enrico) dei gratia
romanorum imperatori et semper augusto P(hilippus) eadem
gratia francorum rex salutem cum sincera dilectione ". Et sic
salutant eum reges qui non sunt sub eo. (sic) Constantinopolitanus imperator
sicut dicitur cum arrogantia salutat nostrum imperatorem
premittendo nomen suum hoc modo: " Ysaac † imperator et
semper augustus nobilissimo viro H(enrico) romanorum advocato
salutem cum omnimoda prosperitate ". Imperator salutat
imperatricem hoc modo: " H(enricus) dei gratia sicut supra
dilecte uxori sue C(onstantie) eadem gratia romanorum imperatrici
et semper auguste salutem cum sue bone voluntatis et
gratie plenitudine ". Et quando imperatrix salutat imperatorem

Torna all'inizio