Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 602


construere propugnacula: ut si oppidani eos repente vellent
invadere resistentiam invenirent. Viso quomodo se
munire debent obsidentes, ne ab oppidanis molestentur:
restat ostendere quot modis impugnare debent obsessos.
Est autem unus modus impugnandi communis et publicus,
videlicet, per ballistas, arcus, et per lapides emissos
manibus vel fundis, et etiam per appositiones scalarum.
Multum enim industres in pugna, si obsessi faciunt se ad
muros et ad propugnacula, statim impugnant eos cum
ballistis et arcubus: faciunt contra ipsos lapides cum manibus
vel cum fundis; apponunt scalas ad muros, ut si possint
ascendere ad partes illas. Praeter tamen hos modos
impugnationis apertos, est dare triplicem impugnationis
modum non omnibus notum. Quorum unus est per cuniculos.
Alius est per machinas proiicientes lapides magnos
et graves. Et tertius per aedificia impulsa usque
ad muros munitionis obsessae. De omnibus itaque his impugnationibus
dicemus, sed primo de impugnatione per
cuniculos. Primo igitur per cuniculos, id est per vias subterraneas
denincuntur munitiones. Debet enim obsidentes
privatim in aliquo loco terram fodere: ante quem
locum, tentorium vel aliquod aliud aedificium debent apponere,
ne obsessi videre possint ubi incipiant fodere: ibi
enim faciendo vias subterraneas sicut faciunt fodientes argentum
et invenientes venas metallorum, debent per vias
illas, faciendo eas profundiores, quam sint fossae munitionis
devincendae, pergere usque ad muros munitionis praedictae
quod si hoc fieri potest, leve est munitionem capere.
Nam hoc facto primo debent muros fodere, et supponere
ibi ligna ne statim cadunt. Et cum omnes muros, vel
maximam partem murorum sic suffosserunt et subpunctaverunt,
si viderint obsidentes quod per solum casum
murorum possint munitionem obtinere, statim debent
aponere ignem in lignis sustinentibus muros et facere
omnes muros vel facere magnam eorum partem cadere,

Torna all'inizio