: Historia custodum Aretinorum

1477


nostris posteris relinquimus. Ex eo tempore, quo Gelasius presul, qui oratorium Sancti
Donati parvum aedificavit, sic autem permansit per plurimum tempus usque ad Albertum
huius ecclesię episcopum. Denique ipse secutus antecessorem suum Helpertum, qui ęcclesiam
Sancte Marie a fundamentis renovaverat, sic et iste a fundamentis ęcclesiam construxit
Sanctis Donati eamque ad medietatem deduxit, sed preventus morte, successor quidem
Teodaldus perfecit. Usque ad horum tempora ordinarii clerici celebrabant omnia sacra
mysteria in ecclesia Sancti Stephani, ubi manet sedes episcopii. Consecrata vero ecclesia
ipsa a Teodaldo presule cum maximo honore, ab eo constitutum est, ut canonici
in predicta canonica manentes a die consecrationis usque in Cena Domini maiora officia
ibidem peragerent propter honorem sancti corporis, minora queque in ęcclesia, ubi est
sedes episcopalis; a Cęna Domini usque ad consecrationis anniversarium propter
honorem episcopii ibi faciant maiora et minora in ęcclesia Sancti Donati.
7. Sed quia superius diximus, quomodo presules posuerunt custodes in ęcclesia Sancti
Stephani, et quomodo suam custodiam ad desidiam et ad suam utilitatem conduxerunt, nunc
conscribendum similiter est de Sancti Donati custodibus. Fuit quidam presbiter monachus
nomine Petrus, cui date sunt a presulibus tres partes oblationis ecclesię cum alio beneficio
propter illius ecclesię custodiam. Quartam vero sic de ipsa ecclesia, quomodo et de
alia, retinuerunt propria manu; quam etiam suprascriptus Helpertus episcopus dedit canonicis.
De Petro monacho genitus est Martinus clericus, qui vice sua adhibuit vicarium.
Eo defuncto singillatim constituit alios, ut facerent ecclesię necessaria, adiuncto
beneficio de ipsa tantum oblatione, sicut et inter eos complacuit. Igitur propter abundantiam
oblationis unus ex servis ipsius semper morabatur cum ipsis. De Martino genitus
est Cucius. Cuius temporibus quia translatum est sanctum corpus beati Donati et
ęcclesia ipsius consecrata, factaque ibi sunt plurima miracula meritis beati Donati, quę
nec valent cuiusquam lingua enumerari, propterea concurrit tota Tuscia cum infinitis

Torna all'inizio