Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo X

Pag. 101


X
SEQUITUR LEX MAHOMETI
Nunc dicamus de scelerata lege Mahometi et pauca. cum sit
omnino abominabilis.
Sciendum est igitur. prout audivi a Saracenis et ut docent gesta.
Mahomet fuit pessimus homo. cautus et maliciosus. Ut partes posset
ultramarinas pervertere. hunc modum servavit.
Primo namque incepit a quibusdam bonis apparentibus documentis. ut
dixit unum Deum esse creaturarum. celi et terre. visibilium. et invisibilium.
dicens angelos esse et demones. paradisum et infernum. et dixit.
quod hii qui ibunt in vitam eternam habebunt tres fluvios paratos. de quibus gustabunt et saciabuntur. videlicet flumina lactis. mellis et olei.
Item dixit quod. die sexta et Veneris hora sexta et media die. Deus
fecit Adam et Evam. et ideo voluit quod ecclesie sive moscete Saracenorum
sint edificate versus meridiem. et quod Deus debet judicare mundum
in meridiem. et quod in luce majori diei Deus sit colendus. et hoc fecit.
ut destruerentur cristianorum edificia. qui edificant versus orientem.
Item dixit quod homo debet cavere a peccatis. videlicet ira. superbia.
odio et mala voluntate. et ad hoc. ut duceret homines ad male agendum
sub spem boni. docuit quod homo non debet concupiscere uxorem
proximi sui. et. si per viam vadit. non debet se vertere ad prospiciendum
aliquam mulierem. et. si contingat aliquem de aliena uxore esse temptatum.
ad removendum temptacionem dedit tale documentum. ut. si uxor proximi.
de qua fuerit temtatus. est pinguis. debet sibi in uxorem accipere
unam mulierem pinguem. et si fuerit alba. debet sibi accipere unam
uxorem albam. et. si fuerit nigra. debet accipere unam nigram. et [si]
fuerit magna vel parva. debet talem sibi similem uxorem magnam vel
parvam recipere. ut talem posset vitare temptacionem. et sic concessit.

Torna all'inizio