esse voluerunt tale quid, et in alia parte tale quid, et
sic separatim terminifinentur et nominentur per fines.
Unde dictus M., pro se et heredibus, presenti die, in
partem divisionis, dedit, tradidit et concessit et finivit
et refutavit eidem I. predictam terram cum casa, et
aliis in ipsa parte positis et ordinatis. Et dictus I.,
pro se et heredibus, in partem divisionis, dedit, tradidit
et concessit, et finivit et refutavit eidem M. et heredibus
in perpetuum, terram cum capanna, et aliis in ipsa
parte positis, promittentes inter se hanc divisionem et
finem, et omnia ac singula supradicta, observare et
firma tenere, et non contra venire vel facere in futurum.
Si autem et cetera, de pena et uxore eorum, et aliis
necessarie faciendis.
DE VENDITIONE REI SINE DEFENSIONE DE IURE CESSO
INDE.
Si quis vendiderit alicui aliquam rem nolens se teneri
ad defensionem faciendam, nisi tantum pro suo
dato et facto, dicas ita: talis filius I. vendidit et concessit
res tales, et debe[n]t terminifinari, una cum omnibus
et cetera. Insuper autem: omne ius et iura, nomina
et actiones, tam reales quam personales, utiles et
directas, vel mistas aut alia sibi pertin(entia), adversus
talem seu contra quancumque personam vel locum pro
predictis rebus, sive pro defensione et evictione earumdem
rerum, seu pena vel duplo et dampnis et expensis, interesse,
aut alio modo, aut alia occasione, vendidit, dedit
et concessit et mandavit, eidem I., faciens ipsum procuratorem
tanquam in rem suam. Liceat eidem suo
nomine predicta omnia et singula habere, tenere, possidere,
agere, petere, excipere, experiri, in ius vocare,
et quicquid facere [quod ei] placuerit, sicut ipse facere poterat,
et quod inde fecerit ex pacto habeatur ratum et firrnum,
sine alicuius contradictione vel molestia, ab omni
quoque autem persona et loco litigante, de iure, et secundum
constitutum Florentinum, defendere et expedire
eidem I. et eius heredibus promictens. Non tamen
|
|