De quarta coniugatione
Quartae coniugationis verba in bio desinentia faciunt praeteritum
in vi, ut ambio ambis ambivi, praeter cambio campsi. Quae igitur praeteritum
in vi faciunt, mutant vi in tum, ut ambivi ambitum. Et si faciunt
praeteritum in psi, mutant psi in psum, ut campsi campsum.
In cio. Omnia verba quartae coniugationis in cio terminantia, si
habent ante cio n, faciunt praeterita in xi, ut sancio sanxi, vincio
vinxi<...>, sarcio sarsi, farcio farsi, <raucio rausi>. Omnia alia faciunt
praeteritum in vi, ut cio civi. Et si faciunt praeteritum in xi, mutant
xi in <c>tum, ut sanxi sanctum, vinxi vinctum. Quae autem faciunt in
si praeteritum, mutant si in tum, ut sarsi sartum, farsi fartum (sed rausi
facit rausum). Et si faciunt praeteritum in vi, mutant vi in tum, ut civi
citum.
Coniugationis quartae verba in dio terminantia faciunt praeteri
tum in vi, ut audio audivi, et mutant vi in tum, ut audivi auditum.
In gio. Omnia verba quartae coniugationis in gio desinentia faciunt
praeterita in vi, ut rugio rugivi, et mutant vi in tum, ut rugivi rugitum.
Terminantia in pio. Omnia quartae coniugationis verba quae desinunt
in pio, faciunt praeteritum in vi, ut sopio sopivi, praeter saepio
quod facit saepsi. Et si faciunt praeteritum in vi, mutant vi ni tum,
ut sopivi sopitum. Et si fecerint in psi, mutant psi in <p>tum, ut saepsi
saeptum.
In quio. Verba coniugationis quartae terminantia in quio faciunt
praeteritum in vi, ut inquio inquivi, et mutant vi in tum, ut inquivi
inquitum.
Desinentia in tio. Omnia verba coniugationis quartae in tio finientia
faciunt praeteritum in vi, ut singultio singultivi, praeter sentio sensi.
Et si faciunt praeteritum in vi, mutant vi in tum, ut singultivi singultitum
|
|