impertis, nam nescio quid dicas. Et quis non videt
hanc fabulam ab iis excogitatam esse, qui sibi omnem
vestiendi licentiam esse voluerunt? Ut existimem, si
qua inter demones, qui aerem incolunt, ludorum gene-
ra exercentur, eos exprimendo clericorum cultu, fastu,
luxu exerceri et hoc scenici lusus genere maxime delectari.
XVII. 55 Utrum magis insequar sententiarum an
verborum stoliditatem? Sententiarum audistis, verborum
hec est, ut dicat senatum videri adornari , quasi
non utique adornetur, et quidem adornari gloria ; et
quod fit, factum esse velit, ut promulgavimus pro promulgamus ,
illo enim modo sonat iocundius oratio; et
eandem rem per presens et per preteritum enuntiet,
velut decernimus et decrevimus ; et omnia sint referta
his vocibus: decernimus, decoramus, imperialis, imperatoria,
potentia, gloria ; et extat pro est posuerit (cum
extare sit supereminere vel superesse) et nempe pro
scilicet et concubitores pro contubernales : concubitores
sunt, qui concumbunt et coeunt, nimirum scorta intelligenda
sunt. Addit, cum quibus dormiat, ne timeat,
opinor, nocturna phantasmata, addit cubicularios , addit
hostiarios. Non otiosum est, quare hec ab eo minuta
referuntur: pupillum instituit aut adolescentem filium,
non senem, cui omnia, quibus necesse habet tenera
etas, ipse velut amantissimus pater preparat, ut
David Salomoni fecit. 56 Atque ut per omnes numeros
fabula impleatur, dantur clericis equi , ne asinario
illo Christi more super asellos sedeant, et dantur non
operti sive instrati operimentis coloris albi, sed decorati
|
|