Papias: Ars Grammatica

Pag 259


"uti"). 72 Hortatiua, ut "eia", "age", quod singulari iungitur, "agite"
uero plurali. 73 Remissiua superioribus sunt contraria, "pedetemptim",
"paulatim", "sensim". 74 Qualitatis sunt, ut "bene",
"male". 75 Quantitatis, ut "nimium", "parum"; hec plerumque a nominibus
adiectiuis fiunt, ut "disertus, diserte", "celsus, celse",
"raro", "fortiter", "facile", "maximus, maxime", "paulus, paulatim",
nec non etiam a participiis sine uerbis, ut "cursim", "strictim", "minutatim".
76 Dubitatiua sunt "forsan", "fortassis" et "fortasse",
"fors", "forsit". 77 Congregatiua sunt loci et temporis communia,
ut "simul", "una", "pariter", "coniunctim"; nam "in eodem loco" uel
"in eodem tempore" significant. 78 Discretiua sunt "seorsum", "secus",
"separatim", "secreto", "utrimque", "diuerse", "singillatim", "bifariam",
"omnifariam". 79 Similitudinis, ut "ceu", "quasi", "uelut",
"ueluti", "sic", "sicut", "sicuti", "ut", "uti". 80 Ordinatiua "deinde",
"continuo", "protinus", "postea", "preterea". 81 Intentiua, ut "ualde",
"nimium", "prorsus", "penitus", "omnino". 82 Comparatiua, ut "magis",
"minus", "quam", "melius", "potius". 83 Superlatiua "maxime",

Torna all'inizio