Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 142


Considerans, quam prudenter, quam efficaciter et quam fideliter .. prosecutus sit illa negotia, que
sibi circumspectio vestra promovenda commisit, sue relationi relinquam, que littera potuisset afferre.
Unde, si placet, non exigatur a scripto, quod solvere poterit fidelis facundia relatoris. Ad hec
multis prosequimur actionibus gratiarum de sollicitudine, quam habuistis in redimendis captivis, et
nihilominus recognoscimus debitum ex eo, quod recepte pecunie gratia vestre liberalitatis adiecit.

V 20

Vir probate industrie .., lator presentium, revertitur ad eum, qui misit illum, negotio, prout licuit,
consummato. Et quia invenimus ipsum circa commissa fidelem, gratie vestre speciali recommendamus
affectu.

V 21

Nobilitatis vestre litteras affectione consueta recepimus et earum diligenter intellecto tenore sinceritatis
affectum, quem ad carum nostrum magistrum A., decanum Pragensis ecclesie, geritis, plenis
prosequimur actionibus gratiarum. Sane cum noster sit et vester, quando se facultas obtulerit, prosequemur
in eo, unde vobis placere possimus. Vos autem, si placet, non omittatis in ipso, unde
placeatis et nobis. Ad hec quedam vobis referre poterit viva voce, que presenti pagine non duximus
committenda.

V 22

Missi evellere vitia, plantare virtutes collegistis de quibusdam partibus Tuscie scandala, evangelizastis
pacem, annuntiastis salutem. Ex hiis autem summatim aliqua tetigit missa fratribus epistola in
communi, sed plura preambula fama tuis attulerat et expressiora prudentium assertio declaravit.
Benedictus ergo Dominus, qui direxit gressus vestros in beneplacito suo, faciens prosperum iter
vestrum; benedictus summus agricola, qui vineam suam in partibus ipsis culture vestre ministerio
brevi tempore redolere fecit in florem et fecundavit in fructum. Ad hec non illis invideo, quibus tam
salubriter semen Domini seminastis, sed dampnum prevideo, quod communi matri de vestra, si
non fallor, absentia imminere videtur. Et certe ipsa vestra diocesis maioris patris et fratrum relicta
custodie vestri discessus dispendia iam presensit, de preterito tenens, quid metuat in futurum. Ceterum,
quia sapienti pauca sufficiunt, etsi minus diximus, plus tamen acies vestre discretionis intelligens
de precedentibus prudenter coniciat, que cautela sequentibus debeatur.

Torna all'inizio