: Itinerarium Federici secundi (Narratio qualiter imperator Federicus reaquisivit regnum s[ibi] rebel[latu]m quando accessit ad aquirendum Jerusalem et sepulcrum Cristi)

Pag 94


2. Deinde pergens ad isulam Gerbarum, duxit ab illis partibus
viginti milia Saracenorum et de partibus Sicilie decem milia
armigerorum venitque Brundusium et a Brundusinis fuit cum
gaudio magno receptus.
3. Gens vero Ecclesie hoc sciens conversa est in fuga. Ipse
vero imperator statim scripsit omnibus terris famosis ut eum
deberent recipere. Ultimo metrice scribebat eis suum intentum.
4. Prima vero terra respondens quod eum intendebat recipere in
dominum fuit civitas Andrie et misit sibi quinque iuvenes filios,
quinque hominum meliores et potentiores de terra predicta ob
fidelitatem ut melius de ea confidere posset scribentes ei per hec verba:
Rex Federice veni, dux noster semper amatus.
Nam tuus adventus nobis est super omnia gratus.

Torna all'inizio