Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 56


Liberalitas: quaedam honesta, circa quae est honoris amativa.
Sic etiam in ordine ad alium tripliciter possunt
considerari: vel ut deserviunt nobis ad manifestationem,
et sic est veritas: vel ad vitam, et sic est affabilitas:
vel ad ludum, et sic est Eutrapelia. Ostensum est
ergo, quot sunt huiusmodi virtutes: et quomodo distinguuntur.
Quod bonarum dispositionum, quaedam sunt
virtutes, quaedam supra virtutes, quaedam
sunt ancillantes virtutibus, et quaedam
praeparationes ad virtutem.
Cap. IIII.

Distinximus in praecedenti capitulo, quod duodecim
sunt Virtutes: quarum una est in intellectu, ut Prudentia:
una in voluntate, ut iustitia: quatuor in irascibili,
ut Fortitudo, Mansuetudo, Magnificentia, et Magnanimitas.
et sex in concupiscibili, ut Temperantia, Liberalitas,
Honoris amativa, Veritas, Affabilitas, et Eutrapelia, quas
etiam in praecedenti capitulo enumeravimus. Ne ergo
aliquis crederet non esse aliquas alias bonas dispositiones
praeter virtutes enumeratas: decrevimus ostendere, quod
bonarum dispositionum (loquendo de bonis dispositionibus,
de quibus locuti sunt Philosophi, quia de aliis ad
praesens non intendimus tractatum constituere) quaedam
sunt virtutes, quaedam ancillantes virtuti, quaedam praeparationes
ad virtutem, quedam supra virtutem. Large
enim accipiendo virtutem, omnes huiusmodi bonae dispositiones,
virtutes appellati possunt. Nihilominus tamen
quaedam bonae dispositiones ancillantur virtuti, ut bene
consiliari, et bene iudicare de consiliatis, ancillantur
Prudentiae: qui ergo bene dispositus est ad hoc, aptus est
ut sit prudens. Quaedam vero bonae dispositiones non sunt

Torna all'inizio