: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 476


§ 32. Diacameron. - Quod cameron nomen denominat asthma, dolorem
Depellit renum, prosternit debilitatem
Artheticae, phtisim, tussim, stomachique relegat.
§ 33. Diamoron. - Reuma labentes diamoron sublevat omnes
Exiccans uvam guttur iuvat atque palatum.
§ 34. Diaprassium. - Pectus mundatur diaprassium si capiatur;
§ 35. Diayris. - Effugiunt una diayri, tussis et asthma,
Et simul abscedit si frigida devia laedit.
§ 36. Dialtea. - Pectoris et splenis morbos Dialtea pellit,
Durities omnis membri solvendo repellit.
§ 37. Esdra. - Alleviat partum frigidum, fugat esdra timorem,
Corrigit afflictos stomachi, laesam iuvat aurem,
Diminuit virus motivo munrre spasmos,
Latrantis rabidi depellit iura nocendi.
§ 38. Electuarium Ducis. - Electuarium Ducis antidotum succedit in usum,
Calculus exteritur, recedit violentia fumi
Ventosi, digestivae etiam prosternitur error
Virtutis, gravis iliacae vis desinit esse.
§ 39. Euperiston. - Menstrua, rheuma, calor nocuus, asthmaque, podagra,
Salsi poena, sciae, phtisis, lithargicus error,
Artheticae torpor, oculi cerebri dolor, algor.
Splenis, vertigo capitis, raucedo, nociva
Frigiditas stomachi, peripleumonia, screatus
Sanguinis ut cesset euperiston tibi praebet.
Euperiston amat quae propter menstrua clamat;
§ 40. Electuarium de succo rosarum. - Antidotum succi symptomata noxia salsi
Flegmatis expellit ferventis, tormina pellit
Arthetici, cura placida est medicina rigoris.
§ 41. Esula. - Esulae mixtura paralisis maxima cura.


925




930




935




940




945




950

Torna all'inizio