Salimbene de Adam: Cronica

Pag 267


Sed non ivi, quia, eodem anno quo pervenit illuc, ultimum
diem clausit. Obiit autem in quodam provinciali capitulo celebrato
Corinthi. In quo loco sepultus requievit in pace. Prophetavit
autem, sive futura predixit, audientibus fratribus qui in
capitulo erant, dicens: «Nunc dividimus libros decedentium
fratrum, sed poterit esse quod usque ad breve tempus dividentur
et nostri». Revera ita factum fuit, quia in eodem capitulo
fuerunt libri sui divisi. Impletum est quod Ecclesiasticus dicit,
XXXVII: Anima viri sancti annuntiat aliquando vera.
Excusat se compilator cronice quod digressionem utiliter facit aliquando, et
de eo quod loquitur singulari numero et plural[i], cum sibi videtur.
Nota quod hic ponuntur aliqua que ad prologum cronice pertinere videntur.
Require supra, ubi dicitur ad quid valeat cronica, carta C.

Et quia aliquando videmur digressionem facere alicubi a
materia inchoata, parcendum est nobis propter tria. Primo, quia
preter intentionem nostram talia nobis occurrunt, que quandoque
convenienter vitare non possumus, conscientia instigante, quia
Spiritus ubi vult spirat, nec est in hominis dictione prohibere Spiritum,
ut habetur Io. III et Eccle. VIII. Secundo, quia semper
dicimus bona et utilia et digna relatu, et que possunt optime in
hystoria computari. Tertio, quia optime redimus postea ad materiam
inchoatam et nichil dimittimus propter hoc de veritate
narrationis historie primitive.
Verumtamen sciendum est quod, secundum diversa tempora,
unum tempus pulcriorem habuit historiam ad narrandum, quam
habuerit aliud, et nos aliter historias narrare non possumus, nisi
sicut de facto fuerunt et vidimus oculis nostris tempore imperii
Friderici et post mortem eius annis multis usque ad dies nostros,
in quibus scribimus hec, anno Domini MCCLXXXIIII. De diversis
autem temporibus dicit Sapiens in Eccle. VII: Ne dicas:
Quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere quam nunc
sunt? Stulta enim est huiuscemodi interrogatio
.
Quod autem aliquando loquimur in singulari numero, aliquando

Torna all'inizio