Guido Faba: Dictamina rhetorica

82


CLXI.
De clerico ad clericum.
Amico suo P. clerico, G. clericus salutem. Licet cantare
noverim secundum consuetudinem competenter, tamen
quia de melodiis vel musica nihil novi, libenter vellem dare
operam ad discendum. Unde, si placet, in Tusciam parites accedamus,
ubi cum bonis utendo cantoribus discere poterimus
quod optamus.
CLXII.
Responsiva ad predictam.
Si musicam nescio vel cantus multiplices variare,
gregoriane mihi note sufficiant, aliis spretis penitus
cantilenis, que dissolutionis prestant materiam et viam aperiunt
delinquendi. Sane, licet consilium non petieris, tamen
insinuatione presentium impendere non desisto ut, cum asininum
habeas instrumentum, in cantu non debeas laborare, sed
potius addiscere litteras; de quibus honorem accipies et
profectum.
CLXIII.
De doctore decretorum ad alium doctorem.
Viro discreto, honesto, prudenti, nobili et facundo magistro
Petro Hispano doctori decretorum Bononie commoranti
Magister Guillelmus Guascus doctor decretorum Padue ad

Torna all'inizio