Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 112


Pro .., ut audivi, scribit .. vobis, in quo adiungo me sibi, et suis adicio precibus preces meas sperans,
quod duos exaudietis in uno. Ad hec, cum reputer inter vestros amicos, consulo pura fide, ut vestri
regiminis regula non minus contineat misericordie quam rigoris, quia misericordia superexaltat
iudicium et in arca federis virga continebatur et manna ac Samaritanus vinum infudit et oleum
vulneribus sauciati.

III 42

Dolemus, quod moti sunt nostri, cum non sit mentis robuste mendaciorum flatibus concuti et figmentorum
concussione moveri. Nobis autem M. vel alius de persona vestra nil retulit, quod causam
commotionis afferret. Speramus tamen in gratia celestis agricole, quod semen amoris, quod inter
nos alta radice concrevit, nulla zizaniorum superseminatione peribit.

III 43

Si grandis archiepiscopi thronum grandem ascenderet parvi consilium sacerdotis, scriptum preferret
ad presulem presbyterum consulentem. Verum ne pagina patiatur iniuriam, aliquid portitori committitur,
ut ferentis lingua suscipiat, quod in epistolam forte lector inferret.

III 44

Gaudeo vobis, gaudeo et mihi de salubri processu, quem misse littere continebant. Ut autem post
virgani manna non desit, providetur per litteras, que mittuntur, ut per manum vestram olei sentiant
lenimentum, qui vini creduntur sensisse rigorem.

III 45

V. ep. I 41.

Torna all'inizio