63. Tandem, videns Oliva quod lux eximia ubique sacrum corpus comitabatur,
irata valde fecit grandia saxa circa corpus innecti et in profundum
lacus dimergi, ubi tanta est lacus profunditas, ut fune centum cubitorum
vix possit harena tentari, ac tanta sit immanium piscium multitudo,
quod omnia cadavera infra triduum consummantur, ut narrat Andreas
monachus Vallis Umbrosae, qui hanc historiam conscripsit, se ab illius loci
incolis didicisse.
64. His occulte peractis inter Mediolanensem populum de ipso incertus
rumor erat, magnaque haesitatio: alii affirmabant eum defunctum esse,
alii clam retentum in vinculis. Unde populus suo more mutatus sic accenditur
ut sub iureiurando statuent illum, aut vivum, aut mortuum habiturum
seque pro illius morte vindicaturum offert. Isque rumor de captione
eius in Mediolanensi urbe auditus est hora tertia in vigilia sanctorum Petri
et Pauli, qua die fuit martyrio coronatus.
65. Dum autem beati Arialdi mortem dissimulat Herlembaldus, ut cautius
provideret. Transactis mensibus decem, scilicet in festo inventionis
sanctae crucis, corpus beati Arialdi per aquilam demonstratur: nam aquila
super aquas lacus volitabat, cunctas aves pellens. Quod ut viderunt pastores
qui sua armenta custodiebant, ad litus iuxta aquilam propere cucurrerunt,
et sine mora corpus beati Arialdi ad terram proiectum est mirifici
candoris sine putrefactione servatum. Quidam autem ex pastoribus, quibus
mors beati Arialdi nota fuerat, dixerunt: << Vere hoc est corpus beati
Arialdi >> . Cunctisque id affirmantibus, huius rei fama ad Olivam subito volitavit,
quae ex arce Arona servos misit. Hi, pulsis inde pastoribus, in
quandam foveam corpus clanculo proiecerunt.
66. Quidam ex pastoribus, nomine Algisius, subito Mediolanum venit
praedictaque omnia nuntiat Herlembaldo seque primum aquilam vidisse
et corpus cognovisse testatur. Herlembaldus, vocato Andrea, qui hanc historiam
conscripsit, hortatur ut ad scrutationem huius rei festinanter accedat.
|
|