Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 190


possemus in panem aut in farinam terre pulverem transmutare. In huiusmodi ergo necessitatis
articulo ad te, fili, duximus fiducialiter recurrendum, recolentes, quod felicis recordationis Alexander
et Lucius, Romani pontifices, predecessores nostri, ad inclite recordationis reges Sicilie, predecessores
tuos, in casu simili habuere recursum et eos liberales, prout regalem munificentiam decuit,
invenerunt, quod de liberalitate tua nobis non indigne promittitur, cum non minorem habeamus ad
te caritatis affectum, quam ad ipsos reges habuerunt pontifices antedicti, nec minorem, quam fuerat
eorundem regum ad illos, tuam ad nos benevolentiam estimemus. Imperialem itaque liberalitatem
cum omni, qua possumus, affectione deposcimus, quatenus prudenter attendens opportunitatem
gratiam promerendi divinam populumque Romanum ad amorem et devotionem tuam artius obligandi
esse a Domino tibi datam et eam hilariter ac libenter amplectens exemplo Ioseph, qui pari
necessitate patrem pavit et fratres, nobis et ipsi populo, qui sicut ad patrem esurientes filii ad nos
clamant, debeas largitatis tue dexteram aperire, ut huiusmodi articuli angustias per auxilium tuum
evadere valeamus et generatio hec opera tua laudet et eructet tue memoriam largitatis, preces nostras
ita hilariter et efficaciter auditurus, quod ab omnium largitore bonorum tuam agnoscere habundantiam
comproberis, et non frustra censearis preceptum eius audivisse dicentis: Omnia quecumque
vultis, ut faciant vobis homines, et vos illis similiter faciatis, ne, si, videns nos hanc necessitatem
habere, nobis contra spem nostram tua viscera clauseris caritatis, quod absit, videaris nobis auferre
illam, quam gerimus, de tua serenitate fiduciam, si passi fuerimus in tam favorabili tamque pia petitione
repulsam.

VII 116

Litteras recepimus, quas misistis, et iterum vos affectuose rogamus, quatenus super restitutione armorum
facta promissio plenum sortiatur effectum, ut liberalitatis vestre gratiam plenis prosequamur
actionibus gratiarum. Ad hec, si placet, in casu simili non excludatis a gratia, in quo etiam vobis
intendimus specialiter obligari.

VII 117

Firma credulitate ac probabili presumptione tenemus, quod aliorum iura de certa scientia non turbatis.
Hinc est, quod paternitatem vestram maiori fiducia et plena affectione rogamus, quatenus
dilecto et devoto nostro .. super quodam feudo, quod predecessores sui tenuerunt et ad ipsum iure
hereditario dicitur devolutum, impertiamini, si cum Deo et honore vestro poteritis, fructuosi favoris
assensum. Et quidem plus instaremus precibus, nisi dubitaremus, quod propter coniunctionem
presumeretur forte procedere non de communi iustitie debito, sed de peculiari affectu.

VII 118

Torna all'inizio