Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 909


Fratres nostri per Dei gratiam sani et
incolumes sumus, et circa commodum et
profectum universalis Ecclesiae, sicut Dominus
nobis ministrare dignatur, pastorali solicitudine
vigilamus. De cetero auditis ex
ore nuntiorum tuorum gravaminibus et molestiis,
quas nobiles viri Berardus Gentilis,
et Fratres ejus, Rogerius filius Ricardi, et
fratres ejus, tibi, et Monasterio tuo congrue
satisfacere non postponant, sicut ex
scripto, quod eis dirigimus, tibi plenius
innotescit. Mandamus itaque discretioni
tuae, quatenus si jamdicti viri monitis et
mandatis nostris infra quindecm dies post
susceptionem literarum nostrarum noluerint
acquiescere, ipsos auctoritate nostra excomminicatos
denunties, et facias sicut excommunicatos
attentius evitari; nisi forte eos
videris amplius sustinendos. Nos enim vicinis
Episcopis dedimus in mandatis, ut sententiam
tuam observent firmiter, et faciant
inviolabiliter observari: et Clericos, qui
contra interdictum tuum in terra Sansonesca
scienter cantaverint, excommunicent,
et faciant sicut excommunicatos vitari. Voluntatem
siquidem, et servens desiderium
gerimus, personam tuam sincera in Domino
et speciali caritate diligere, et jura Monasterii
tui tanquam nostri specialis et proprii
attenta solicitudine conservare. De visitatione
autem tua affectioni tuae gratiarum
referimus actiones.
Datum Tusculani quarto nonas Octobris ”
De eadem Re.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, Venerabilibus Fratribus Marsicano,
Pinnensi, et Valvensi Episcopis, et dilectis
filiis,Teatinensis, et Furconensis Ecclesiarum
Clericis, salutem et Apostolicam benedictionem.
Varias et multiplices querelas
ex parte dilecti filii nostri Leonatis Abbatis
Sancti Clementis de Piscaria, adversus
nobiles viros Berardum Gentilem, et fratres
ejus, Rogerium filium Riccardi, et fratres
ejus ad audientiam nostra noveris
pervenisse, quod ipsi ei et Monasterio suo
de terra Sansonesca debitum et consuetum
censum subtrahunt, Ecclesias ejusdem terrae,
et earum possessiones inter se dividere,
et inde Presbyteros instituere, et destinare
non formidant. Accedit ad haec, quod cum
idem Abbas in eandem terram interdicti,
et in quendam Simoniacum, qui Ecclesiam
quandam a praefatis viris certe dicitur pretio
comparasse, excommunicationis sententiam
protulisset, iidem viri jam dictum excommunicatum
fovere non desinunt, et contra
interdictum Abbatis in praefata terra per
Clericos Farfensis Monasterii, qui sunt Schismatici,
Divina faciunt celebrari. Inde est,
quod Fraternitati vestrae per Apostolica
scripta praecipiendo mandamus, quatenus
Clericos, qui scienter in praescripta terra contra
interdictum Abbatis cantaverint, omni
dilatione et contradictione posposita, excommunicatos
denuntietis, et faciatis sicut
excommunicatos vitari; et cum praefatus
Abbas in supradictos viros pro tantis excessibus
juxta mandatum nostrum excommunicationis
sententiam tulerit, eam omni occasione
et appellatione remota, observetis

Torna all'inizio