1.  Legimus in libro Genesis, qui primus est in  
omnibus libris, genuisse Abraam filium in senectute sua vocabulo  
Ysaac, cui cum esset et ipse vir grandevus et anno etatis sexagenarius  
gemini nati sunt, quorum primus Esau, sequens Jacob, qui 
et Israel cognominatus est. Sane Jacob accepit uxores duas et earum  
famulas duas, ex quibus plures filii orti sunt. Abraam iste patriarcha  
patriarcharum designat ordinem, Ysaac apostolorum inchoatum  
a Christo, duo filii Ysaac grecorum et latinorum episcopi. Filii Jacob  
latinorum sunt ordines, quorum alii primogenite Lye, alii Rachelis,  
alii  anchillarum sunt filii, quia his quatuor modis distincti  
sunt: filii Lye sunt hi qui predicationi invigilant, filii Zelfe hi qui  
offitia ecclesiastica administrant, filii Rachelis hi qui relicto seculo  
vitam monasticam elegerunt, filii Bale hi qui continenter vivunt et  
prelatis cenobiorum obediunt. Porro ex his omnibus, velut e medio,  
ascendit Joseph, qui dominatus est post multos annos in terra  
Egypti, subiugavit Egyptios et ditavit Hebreos. Designat puer iste  
castissimus ordinem monachorum, qui proprius est, ut dixi, Spiritus  
sancti, inchoatus a beatissimo Benedicto, qui quidem venumdatus a  
fratribus compulsus est diebus multis deservire Egyptiis; quia per 
multa, ut notum est, tempora, ita mansit ordo ipse secularibus negotiis  
occupatus, ut nequaquam iam Rachelis heres, hoc est, vite  
spiritualis, sed Agar magis filius putaretur. Sed licet istud, erat tamen 
  |  
  |