: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 34


cum putabamus perniciosorum hominum potentiam aliquantulum diminutam, rursum prosperiritate
inopinabili confortati ad sidera extolluntur. Denique cum Legatus cum exercitu Brixiensium
et militia mantuana Pelavicinus et Cremonenses occurrissent, qui suggestione perfidi
Ecelini duo castra Brixie invaserant iuxta flumen Olei constituta, tunc Ecelinus qui usque in
senectam et senium a militia non destiterat undique militia congregata, subito de oppido
Piscarie in noctis crepuscolo iter arripuit et summo diluculo die veneris secundo exeuntis
augusti transiens Oleum, exercitui Cremonensium se adjunxit. Audiens autem Legatus vires
hostium augmentatas, sed crementi nesciens quantitatem, habito consilio sapientum, voluit in
castrum Gambare cum exercitu introire et in tuto loco amicorum auxilio expectare. Sed
vicit hoc salubre consilium temeritas multitudinis obstinate dicentis potius esse dimicandum
cum hostibus quam ad latibula divertendum. Ignonorabant enim tam Legatus quam alii utpote
male custodientes vias, per quas transire poterant inimici, Ecelinum cum universa militia
marchiana in nocte precedente personaliter advenisse. Dum igitur diversi diversa sentirent
(nam cum fortissimos quoque milites subita bella conturbant) Ecelinus et Pelavicinus flumen
Olei velociter transcurrentes, contra fideles Ecclesie acies continuo direxerunt. Et tunc
incepit acies Ecelini abscondite dilatari et eius vexilla mortifera recognosci. Cernens autem
persecutor Dei Legatum et Brixienses comparatione sui habere militum paucitatem, sine dilatione
ipsorum exercitum terribiliter invaserunt. Tunc Brixienses inopinabilem inimicorum multitudinem
intuentes, perterriti vehementer, in fugam protinus sunt conversi, captaque ex eorum populo
maxima multitudo, et (quod sine dolore non dicimus vehementi) captusque Legatus et cum eo
episcopus veronensis nec non potestas Mantue ac multi alii probi viri. Brixienses autem,
qui remanserant ad custodiam civitatis et qui de castris ad urbem confugerant, timore subitaneo
excecati, sine ictu gladii et sagitte, sevissimo omnium tirannorum, Ecelino scilicet, et
Pelavicino Brixiam protinus tradiderunt. Multi vero nobiles et etiam populares et episcopus
cum clero, civitate relicta, fugerunt a facie inimici, salvare personas in tanto discrimine cupientes.
/*
Porro de tam Brixie amissione et de captione Legati, viri constantissimi et fidei fervore
accensi, qui assidue pro Ecclesie libertate contra tirannorum rabiem, ab adolescentia usque
ad senectutem exponendo se diversis periculis laboraverunt, nonnulli plurimum conturbati
ceperunt conqueri et mirari quare divina potencia tanto tempore permittit ecclesiam sic affligi
et impios valide prosperari. Sed absque dubio istas querelas parvitas fidei introducit. Cum
etenim sciamus sanctissimum Iosiam occisum a sagittariis Faraonis, Petrum et Paulum Neronis
imperio interemptos, et ut de omnibus taceamus, cum Dei filium cognoscamus crucis ignominiam
pertulisse, parve fidei a nobis sunt merito existimandi, qui felices putant tirannos et urbibus
subversores quia prosperitate huius seculi et deliciis perfruuntur, cum continuus successus

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio