omnia levia, facilia et certa reddemus. Si nihil ei acciderit mali, quem erigere in spem summam statuerimus, omissis prioribus locis, nihilominus sequentibus utemur. Si autem minuere ac labefactare spem cuiusquam, ut falsam inanemque velimus, superiores locos in contrarium ducemus atque omni ex parte rem duram, difficilem, incredibilem, dubiam impossibilemque reddemus ostendemusque pro nostra in eum benevolentia nolle eum in re incerta spem certam collocare atque ita nobis esse visum dicemus. Atque hic optimus quidem in principio locus erit. Exemplis praeterea utemur eorum, qui ex spe magna et pene certa deciderunt. Neque credendum aut principibus aut opibus aut coniecturis aut meritis aut ullis denique adminiculis esse dicemus. Contentum sua quenque fortuna esse oportere. Imponendum autem spei et cupiditati modum atque hoc in primis esse sapientis. Hoc loco tum de fortunae levitate, tum de continentia et moderatione differemus et quantum in mediocritate boni, quantum contra mali in luxuria et cupiditatibus sit, pluribus argumentis ostendemus. Atque haec ad spem minuendam pertinent. Si quae praeterea sunt, quae ad levandam desperationem pertineant, ea a nobis in consolandi ratione dicentur.
|
|