donec annus conversionis suae tertius, reparata iam dicta ecclesia,
volvebatur. Non hoc arbitror absque dignioris rei mysterio
gestum, quod videlicet iste sanctus tres ecclesias supradictas erexit;
at illud nimirum nutu Dei praevio per hoc existimo figuratum, quod
et ipse vir simplex mirabiliter adimplevit, qui tres celebres Ordines,
de quibus suo loco vel breviter tangendum est, inchoans, ipsos ad
perfectionis statum vita verboque provexit.
Caput III - Qualiter evangelicam perfectionem aggrediens habitum
secundo mutavit, praedicavit et socios fratres habere
coepit; et quomodo sui et illorum exitum praecognovit, binos
per mundum divisit et iterum congregare obtinuit.
l5 Beatus itaque Franciscus trium, ut dictum est, ecclesiarum
opere consummato, habitum adhuc eremiticum tunc temporis habuit,
baculumque manu gestans, pedibus calceatis et corrigia cinctus incessit.
- Audiens autem die quadam inter missarum solemnia ea
quae Christus in Evangelio missis ad praedicandum discipulis loquitur,
ne videlicet aurum vel argentum possideant, ne peram in via
vel sacculum, ne virgam vel panem portent, ne calceamenta vel duas
tunicas habeant; intelligensque haec eadem postmodum plenius
ab ipso presbytero, indicibili gaudio mox repletus: "Hoc" , inquit, "est
|
|