Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 111

Liber II


laudes describit. Atque in locis quidem consideratur in primis coelum, clemens an asperum sit; salubre an petilens; calidum an frigidum; pluvium an serenum. Deinde solum, foecundum an sterile; omnium rerum ferax an aliquarum; vulgarium praeterea an earum quae paucis in locis nascuntur; utilium quoque an noxiarum. Situs praeterea loci consideratur, montanus an planus; maritimus an mediterraneus; portuosus an importuosus; cui praeterea coeli regioni expositus. Tum vero qui montes, quae sylvae, quae flumina, qui lacus, qui fontes in eo sint, considerantur. Postremo quae urbes, emporia, oppida in ea regione sint condita et a quibus habitata. Usus spectatur tum ex his quae dictae sunt, partibus, tum ex commerciis, tum ex commodis vitae traducendae, imperii propagandi rerumque gerendarum occasionibus. Voluptas postremo et delectatio commemoratur, aucupandi, venandi, spicandi tumque non uno modo animum relaxandi. Plantae, metalla gemmae et caetera eius generis, tum a specie ipsa, forma, colore et nitore laudantur, tum ab usu, qui inde percipitur, ut emendi vendendique ex auro; ex ferro, belli gerendi; ex plantis, vescendi; ex gemmis, caetera exornandi. Tum vero ex vi quadam et proprietate naturae, quae his in rebus multiplex admirandaque insit. Quam nosse qui cupiet, legat eos qui de earum rerum natura

Torna all'inizio