19. Ut autem omnipotens Deus ostenderet quod eorum anime
iam regna celestia optinebant, illo die quo isti beatissimi
fratres gloriosi martires sunt effecti, lo Melic se dormitioni
dedit; qui dum sic in lecto dormiret, ecce sibi apparuerunt
martires isti gloriosi lucidi ut sol et splendidi, singuli enses
in suis manibus tenentes et super lo Melic taliter eas vibrantes
ac si dividere voluerunt ipsum totum. Quod videns lo
Melic voce sic alta cepit exclamare, quod ad eius clamorem
tota eius familia occurrit festinanter, petens ab eo quid
ipse haberet atque vellet. Cum ipsum sic interrogassent ipse
respondit dicens: «Illi raban franchi quos interfeci, huc ad me
venerunt, suis ensibus quas habebant occidere volentes me ».
Ideoque lo Melic misit pro Cadi cui totum quod acciderat
enaravit, consulens ipsum quid de hoc finaliter esset peragendum,
cum se crederet ab eis penitus interimi. Tunc Cadi
sibi consuluit ut pro eis magnam ellemosinam faceret, si vellet
evadere de istorum manibus interfectorum. Tunc statim
misit pro illis christianis quos ipse in carcere detinebat. Qui
cum venissent ad eum, ipse indulgenciam ab eis de eo quod eis
fieri fecerat humiliter postulavit, faciens se socium eorum et
fratrem. Hoc facto, tunc precepit ut si quis unquam offenderet
aliquem christianum, ipse penitus moreretur; et sic omnes
illesos permisit abire. Post hoc autem lo Melic IIIIor moschetas,
|
|