QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de obedientia ad praelatos; et circa hoc tria quaeruntur: 1. Utrum
obedientia sit virtus; et si est virtus, utrum sit virtus specialis; 2. Utrum Christiani
potestatibus saecularibus, et praecipue tyrannis, obedire teneantur; 3. Utrum
profitentes obedientiam, in omnibus praelatis suis teneantur obedire.
ARTICULUS 1
Utrum obedientia sit virtus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod obedientia non sit virtus. Omnis enim virtus est medium vitiorum,
ut Philosophus dicit in 2 Ethic.. Sed obedientia non est huiusmodi:
quia per abundantiam non corrumpitur, sed perficitur, si aliquis obediat in illis
in quibus non tenetur. Ergo obedientia non est virtus.
2. Praeterea, obedientia respicit praeceptum. Sed praeceptum se extendit ad
omnes actus virtutum: quia omnes sunt in praecepto legis. Ergo obedientia non
est virtus determinata, sed consequens omnem virtutem: quod etiam potest
videri ex definitione Ambrosii, supra 35 distinct., inducta: dicit
enim, quod peccatum est «transgressio legis Dei, et caelestium inobedientia
mandatorum».
3. Praeterea, si est virtus determinata, aut est una de cardinalibus, aut de
adiunctis. Sed nulla de cardinalibus est, quia illae sunt tantum quatuor inter
quas non numeratur obedientia; similiter inter adiunctas non invenitur, ut patet
si considerentur virtutes adiunctae, quas Philosophus, 4 Eth., enumerat.
Ergo obedientia non est virtus determinata.
4. Si dicatur, quod reducitur ad iustitiam: contra. Nulla virtus perficitur per
diminutionem rationis obiecti proprii: ut patet in magnanimitate quae magnum
respicit; et quanto maius fuerit quod operandum est, magis ad magnanimitatem
pertinet. Sed iustitia debitum respicit quasi obiectum, quia iustitiae actus est
reddere alteri quod suum est. Cum igitur obedientia perficiatur per hoc quod
debitum minuitur, quod quanto aliquis minus considerat, ut Bernardus dicit,
perfectior est obedientia, videtur quod obedientia ad
iustitiam non reducatur.
5. Praeterea, iustitia legalis dicitur secundum quam praeceptis homo adaequatur.
Sed obedientia praecepta respicit. Ergo obedientia est idem quod iustitia
legalis. Sed iustitia legalis, ut dicit Philosophus, 5 Ethicor., est
omnis virtus. Ergo obedientia non est aliqua virtus determinata, sed generalis.
|
|