debent dampna in bonis temporalibus. Minor probatur quantum ad omnes
tres personas. Persona enim Patris gignit personam Filii, qui quidem est
pax hominum, iuxta illud Eph . 2[,14] «Ipse est pax nostra qui fecit
utraque unum». Persona vero Filii simul cum persona Patris spirat personam
Spiritus sancti, qui quidem spiratus ab utroque est pax utriusque et
concordia, iuxta illud Augustini in libro I De doctrina christiana «In
Patre est unitas, in Filio equalitas, in Spiritu sancto unitatis equalitatisque
concordia; et tria hec unum omnia propter Patrem, equalia omnia
propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum». Et in libro
VII De Trinitate «Spiritus sanctus est summa caritas utrumque coniungens
nosque subiungens», idest sub Deo iungens.
Sed contra, quia de Deo Patre dicitur Ierem . 16[,5] «Abstuli pacem
meam a populo isto, dicit Dominus». «Dominus enim nomen est potestatis»,
ut dicit Ambrosius in libro I De Trinitate ; apropriatur autem
Patri potentia. Et Filius dicit Mt . 10[,34] «Non veni mictere pacem sed
gladium». Et de Spiritu sancto dicitur Ysa . 59[,19] «Quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit».
Et dicendum quod pax potest accipi proprie et vere; et sic semper
summitur in bono, sicut et ordo, quia pax includit in se ordinem, ut dicit
Augustinus in libro XIX De civitate Dei . Unde Ysa . 59 «Non est pax
impiis, dicit Dominus». Vel potest summi methaphorice, sicut et dicitur
"perfectus latro", ut dicitur in V Methaphisice , seu apparenter, iuxta
illud Sap . 14[,22] «In magno viventes inscientie bello, tot et tam magna
mala pacem appellant». Item facere bellum et pacis contrarium contingit
dupliciter: uno modo ut per se intentum, alio modo ut ordinatum ad
pacem, quia per bellum interdum venitur ad pacem, sicut patet per Philosophum
in IX Ethicorum et per Augustinum in libro XIX De civitate
Dei . Item auferre pacem veram contingit dupliciter: uno modo causative,
alio modo permissive. Dicendum ergo quod Deus aufert bonam pacem a
|
|